- VACANS
- VACANSapud Treb. Pollionem in Balista, c. 17. Triginta Tyrann. gaudens, quod eius consiliô nullum ascriptitium, id est, vacantem, haberet, et Tribunum nullum stipatorem, qui non vere pugnaret. Spartiano vacantivus, in Alexandro Sever. c. 15. Iureiurandô se adstrinxit, ne quem ascriptum, vacantivum, haberet, ne annonis Rem publicam gravaret, dicens, malum pupillum esse Imperatorem, qui ex visceribus provincialium homines non necessarios, nec Rei publicae utiles pasceret. Unde βακαντιβος, quam vis in diversa re, apud Synesium, in Ep. 67. Alias χολαςτικὸς Graecis, supernumerarius est, et qui munere aut actu non fungitur. Cuius modi erant Magistratus Codicillares, qui annonas et salaria dignitatis quidem habebant a Principe, munere vero nullô fungebantur. Sic in l. 2. Cod. ut dignitatum ordo servetur, enumerantur sigillatim gradus quinque Illustrium virorum. Primus est eorum, qui in actu positi illustres peragebant administrationes; secundus Vacantium praesentium in comitatu Principis; tertius Vacantium absentrum: quartus Honorariorum praesentium, quintus Honorariorum absentium. Unde colligere est, quantopere sequiori aevô nomina dignitatum fuerint multiplicata. Similiter Vacantes Tribunos non semel habet Ammianus, ubi Henr. Valesium consule, p. 68. ut etIac. Gothofredum, ad l. ult. Cod. Theodos. de Agentibus in rebus. Hinc apud Christianos, Ecclesia vacans χολάξουσα, quae Pastore suô viduata; et Episcopus vacans χολάξων, quoties ab hostibus, paganis vel haereticis, pulsus esset, coepit dici. In Statutis Melitensium Equitum: fructus Commendae currentes a die obitus Commendatarii, usque ad proximum mensem Maium, Mortuarium, porro a Maior ad sequentem Maium annatam integram, Vacans dici: ac utrumque ad Aerarium spectare, ait Macer voce Mortuarium. Nec omittendum, quod Veteres a laboribus vacantes ac otiosi, vel a morbo se recolligentes intrare soliti sunt θερμην` λουτρῶνος ςτέγην, calidam balnei caveam, uti Lycophron ait de Agamemnone e bello Troiano domum reverso, de quo more supra aliquid diximus, voce Sudatorium. Vide quoque infra Vacui fasces.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.